Home

Who is Perotti?

Niccolo Perotti [1429-1480 A.D.] was a now obscure Humanist, a contemporary of Poggio, Valla, Aeneas Sylvius and Filelfo. He was a Renaissance scholar of fifteenth century Italy. He was born in 1429 at Fano Italy. He lived and worked under the enlightened pontificate of Nicholas V. From 1449 to his death produced many Latin translations of Greek works. His translation of Polybius into Latin was the standard Latin text on Polybius until 1610. His most popular work was Rudimenta grammatices written in 1468.

Perotti's first translation of the Enchiridion was completed around 1450 and had been forgotten for the last five centuries. He made a second translation in 1475 (passing it off as his first translation). Politian's version became the standard Latin version until Wolf's translation from a far better text appeared in 1560. Perotti's version, despite its occasional defect, far more faithfully reproduces the contents of the original.

Perotti's Latin is not the best; he often inserts Greek constructions and makes 'poor Latin'. He strived to attain a style that is classical, but repeats the errors of other 15th century scholars that were common in his day.

The notes included in the book of Oliver (listed at the bottom of the translation) give insights into the difficulties of Greek constructions and the proper Latin gloss for various words. Oliver's opinions about both the textual history of the Enchiridion and the source of Perotti's version and Politanus' version.

Perotti's numbering of the Enchiridion is the same as the modern day numbering as presented in the 1916 Greek text of Schenkl.

EPICTETI PHILOSOPHI ENCHIRIDIVM

INCIPIT FELICITER (1475 A.D.)

.

[1.1] EORUM QUAE sunt, quaedam in nobis sunt, quaedam non sunt in nobis. In nobis quidem opinio, appetitio, declinatio, et, ut breviter dicam, quaecumque nostra opera sunt. Non in nobis vero corpus, possessio, gloria, et , ut brevi, complectar, quaecumque non sunt opera nostra.
[1.2] Et ea quidem quae in nobis sunt, natura libera sunt, a nullo vetita, a nullo impedita; quae vero non in nobis, imbecillia, servilia, impedita, aliena.
[1.3] Memento quod si ea quae natura libera sunt servilia putaveris, et quae aliena, propria, multa tibi aderunt impedimenta; gemes, turbaberis, accusabis deos atque homines. Si vero quod tuum est id dumtaxat tuum esse existimaveris, alienum vero ita ut est alterius esse, nemo te umquam ad aliquam re coget, nemo prohibebit; neminem accusabis, nemini irasceris, nihil ages invitus, nemo tibi nocebit; inimicum habebis neminim, mali hibil patieris.
[1.4] Cum igitur res tales tantasque appetes, memento non posse ad eas perveniri motu mediocri, sed aliqua omnino derelinquere oportet, aliqua in aliud tempus differre. Quod si et haec velis et una imperare ac divitiis frui, fortassis neque haec consequeris, cum priora appetas, et illorum omnino expers ens per quae dumtaxat libertas beatitudoque acquiritur.
[1.5] Omni tuae imaginationi fac discas confestim ita dicere: “ imaginatio es; non id es quod videris.” Post hoc earn diligenter examina, et iuxta praecepta quae dedimus pensicula—et praesertim iuxta primum illud maximumque praeceptum, utrum circa ea sit quae in nobis sunt, an circa ea quae non sunt in nobis. Quod si circa quippiam eorum quae non sunt in nobis id esse compereris, fac tibi continuo in promptu sit id nihil ad te attinere.

 [2.1] Memento appetitus quidem finem esse id consequi quod appetimus; declinationis vero, id evitare quod declinamus. Quicumque non assequitur quod appetebat, frustratus opinionem dicitur; quicumque in id incidit quod declinabat, infelix existimatur. Quapropter si ex iis quae in te sunt ea tantum declinaveris quae praeter naturam esse dicuntur, numquam profecto in ea incideris quae declinas. Quod si aegritudinem declinaveris vel mortem vel paupertatem, infelix eris.
[2.2] Aufer igitur declinationem ab omnibus quae non sunt in nobis, et ad ea transfer quae in nobis quaeque praeter naturam sunt. Appetitum, quantum ad praesens attinet, prorsus fuga: nam sive eorum quippiam appetas quae non sunt in nobis, frustratum iri oportet laborem tuum; sive eorum quae in nobis sunt, cum bonum sit quod appetis, nihil est quod adhuc adsit tibi. Appetitione dumtaxat et declinatione sedate leviter remisseque utaris.

[3]   In omnibus quae tibi usui ac voluptati sunt quaeque a te amantur, fac semper memineris dicere qualia quaeque sint, et a minimis quidem incipiens. Si ollam moveas, movere te ollam dixeris, et ea fracta non turbaberis; si filium, si uxorem ames, amare te homines, et defunctos haud aegre feras.


[4] Si quid incipere volueris, attendito quale id opus sit quod incepturus sis. Si lavatum ieris, pone tibi ante oculos ea quae in balneis fieri solent: alios esse qui ceteros aquis madefaciant, alios qui pellantur, alios qui conviciis appellent, nonnullos qui furentur; hoc pacto securius incipies opus, si confestim dixeris: “Volo equidem lavari, sed electionem meam secundum eius naturam se habentem tueri.” Idem in singulis tuis operibus facies, et si quid inter lavandum tibi impedimento fuerit, illud sit tibi semper in promptu: “Equidem non modo lavari volebam, verum etiam electionem meam secundum eius naturam se habentem custodire; at non recte custodire videar, si aegre feram quae casus tulit.”

 

[5] Turbant anguntque homines non res ipsae, sed opiniones quas de illis animo conceperunt. Mors enim malum non est—nam et Socrates eam malum iudicasset—sed opinio quam iam animo concepimus mortem malum esse, ea vero malum est.
Cum igitur aliquid nobis oberit vel cum turbabimur vel graviter quippiam aut moleste feremus, meminerimus non aliam earum rerum causam esse quam nos ipsos, hoc est, nostras opiniones. Hebetes atque ineruditi homines, earum rerum quas ipsi non recte agunt alios esse causas arhitrantur; qui vero iam erudiri coeperunt et quasi initiati sunt, se ipsos; eruditi, neque alios neque se ipsos.


[6] Noli aliorum virtutibus superbire. Si equus tuus superbiens dicat “pulcher sum,” profecto tolerari potest. Tu vero si superbiens dixeris “pulchrum equum habeo,” scito te bono equi superbire. Quid igitur tuum est? Opinionum usus. Ergo, cum in usu opinionum secundum naturam te habueris, tunc superbias licebit: tunc enim proprio bono superbies.


[7] Quemadmodum navi in portum delata ac interim quiescente, cum forte ad hauriendam aquam exieris, praeter opus institutum et cocleas et tubera colligere potes; mente tamen tota ad navim respicias oportet frequenterque ad eam, si  te forte gubernator vocet, oculos convertas. Quod si vocet, ea omnia relinquas et ad gubernatorem matures oportet, ne vinctus instar pecudum introducaris. Ita in hac vita, si pro cocleis sive tuberibus puella tibi seu filiolus detur, haud quaquam est recusandum, et tamen, si te gubernator vocarit, curras quam celerrime ad navim oportet, omnibus illis sine cura, sine sollicitudine relictis. Quod si senex sis, non erit tibi procul a navi abeundum, ne vocatus a gubernatore deficias.


[8] Noli ea quae fiunt fieri ut vis, sed quae fiunt, ita ut fiunt, fieri velis et bene tecum actum erit.

[9]   Aegrotatio corporis impedimentum est, non electionis; claudicatio, non electionis sed tibiae impedimentum. Idem dicito in singulis quae tibi accident: ita enim non tuum sed alterius alicuius rei esse unumquodque impedimentum comperies.


[10]   Quicquid offenderis, memento ad te ipsum reversus quaerere quam vim ad eius usum habeas. Si formosum aut formosam offendisti, ad haec vim habes, abstinentiam; si tibi offertur labor, tolerantiam; si contumelia, patientiam. Hoc pacto te ipsum insuefacies, nec fallere te poterunt opiniones tuae.


[11] Cave umquam dicas amisisse te aliquid: restituisse te semper dicito. Filius tuus diem suum obiit: restitutus est. E vita migravit uxor: reddita est. Ager tibi abIatus fuit: hic quoque redditus est. “At pravus est qui abstulit!” Quid tibi curae per quem agrum repetat qui eum tibi gratificatus fuit? Quamdiu tibi fruendum dimittit, tamquam alieno utere, tamquam alienum cura.


[12.1] Si quid proficere cupis, relinque cogitationes illas: “nisi mea diligenter curem, non erit unde vivam; nisi filium castigem, pravus erit.” Praestat enim perire fame, omni dolore omnique metu liberum, quam in affluentia rerum omnium anxium semper atque sollicitum vivere. Nec tam damnosum est filium tuum pravum effici, quam te infelicem.
[12.2] Quare a parvis rebus incipias oportet. Effusum est oleum? vinum furati sunt? Ita dicito: “Tanti venditur indolen tia, tanti venditur animi requies; nihil fit gratis.” Cum puerum ad te vocaveris, memento fieri posse ut tibi non respondeat, et si respondeat, nihil faciat tamen neque tuis pareat praeceptis. “At hoc illi non conducit.” Tibi vero aliquo modo conducet esse in illo tuae indignationis potestatem?


[13] Si proficere cupis, patiaris oportet ut ex his quae extrinsecus cernuntur demens ac stultus habeare. Noli videri aliquid scire; quod si cui aliquid esse videaris, ne crede tibi ipsi, neque te lateat fieri non posse ut una et electionem tuam secundum eius naturam se habentem custodias et ea quae exteriora sunt. Nam si alterius curam habeas, alterum negligas necesse est.


[14.1] Si vis ut filii tui et uxor et amici semper vivant, stultus es: ea enim quae non sunt in te, vis in te esse; quae aliena sunt, tua esse cupis. Eodem modo, si vis ne filius tuus peccet, stultus es: vis enim vitium non vitium sed aliud quiddam esse. In summa, nisi frustrari velis appetitum tuum, id appetas dumtaxat quod assequi possis.
[14.2] Is est uniuscuiusque dominus qui eas res, quas ipse vult aut non vult, dandi auferendive potestatem habet. Qui libertate frui desiderat. neque velit neque fugiat quippiam quod in aliorum potestate constitutum sit; aliter si fecerit, necessario servus erit.

[15] Memento te tamquam in convivio versari oportere. Si quid ad te affertur, extendens manum honeste capias. Praeteriit? Noli tenere.Nondum venit? Noli procul appetitum extendere, sed donec ad te veniat exspecta. Ita fac de filiis; ita de uxore; ita de magistratu; ita de divitiis: ens aliquando deorum dignus conviva. Quod, si cum tibi apponentur, non modo non sumpseris verum etiam contempseris, tune non solum conviva deorum eris, sed una cum diis principatum obtinebis. Hoc faciens Diogenes, hoc Heraclitus, hoc eos secuti, merito divini et erant et habebantur.

[16] Si quem in luctu constitutum videris, aut filii absentiam aut amissas divitias deplorantem, cave ne te opinio surripiat perinde ac si foret in malis exterioribus. Statim apud te ipsum distingue, et iliud habe in promptu: “haud hunc affligit qui supervenit casus—aiium namque non affligit—sed opinio quam de illo concepit; ea vero est quae affligit.” Neque tamen id tibi prohibuerim, ne verbis commisereri  te fortunae eius ostendas. Immo, si ita casus ferat, etiam iliacrimes velim; at cavendum ne etiam intrinsecus gemas.

 [17] Memento histrionem esse te dramatis, quale magister velit: si breve, brevis, si longum, longi. Si pauperis personam te subire velit. enitendum ut eam quam aptissime subeas; eodem modo, si claudi, si principis, si privati. Id namque tuum est, eam quae tibi datur personam recte subire; eligere illam alterius est.


[18] Si corvus aliquid mali praesagire cantu videtur, cave ne te surripiat opinio, sed statim distingue apud te ipsum et ita dissere: “Nihil est quod malum mihi praedicat, sed vel corpusculo vel praediolo vel gloriolae meae vel liberis meis vel uxori. Mihi omnia feliciter praedicuntur, si velim; nam quicquid mihi accidat, in manibus meis est ab iis utilitatem carpere.”


[19.1] Invictus esse poteris, si nullum in certamen descenderis ubi vincere non sit in manibus tuis.
[19.2] Cave, si quem aliquando videris qui aut tibi praeferatur aut potens sit aut opinione hominum clarus, eum beatum dicas opinione arreptus. Nam si nuila in nobis perturbatio locum habet, profecto neque invidia neque aemulatio habebit locum, et tute non dux, non consul voles esse sed liber; una autem ad libertatem via est contemptus earum rerum quae non sunt in nobis.


[20] Memento non eum qui tibi iniuriam facit, qui te verberat, tibi contumeliam facere, sed opinionem quam de his rebus veluti contumeliosis iam animo concepisti. Si quis irritasse te videbitur, scito te tuam opinionem irritasse. Quapropter enitendum tibi im primis est ne opinione arripiaris. Nam si semel gravem te in huiusmodi rebus constantemque servaveris, facilius in posterum te ipsum vinces.


[21] Mortem vero exsilium ac cetera omnia quae mala videri solent, pone tibi singulis diebus ante oculos; sed imprimis mortem, Mihi crede, nihil umquam humile aut demissum cogitabis, nihil vehementer appetes.


[22] Si philosophiam desideras, exhibeas te oportet deridendum multis, multis contemnendum, multis lacerandum. Multi erunt qui dicent, “Quam repente hic nobis philosophus apparuit! Vnde nobis tanta haec arrogantia?” Tu vero arrogaritiam quidem evita; ea autem quae tibi ineliora videntur ita complectere tamquam eo in loco a deo constitutus sis. Quod si in ea constantia perseveraveris, videbis fore ut qui antea contemptui te habebant, iidem non longe post te maxime admirentur. Si vero ab illis superari te permiseris, profecto in duplicem derisionem incideris.


[23] Si quando accident ut ad exteriora te vertas, ut placere alicui studeas, scito amisisse te stabilitatem tuam. Omnibus itaque in rebus satis tibi sit esse philosophum; quod si videni quoque velis, satis est ut tibi ipsi videare.


[24.1] Numquam te affligant huiusmodi cogitationes: “ignobilis ero; nusquam aliquid ero.” Nam si ignobilitas malum est—ut certe est malum—non potes in malo esse propter alium, non magis quam in turpi.  An vero tuum opus est obtinere magistratum? aut ad convivium vocari? Nihil minus. Quomodo igitur id erit ignobilitas? Quomodo nusquam aliquid eris, quem in his solis esse oporteat quae in te sunt, in quibus licet tibi esse splendide atque hononifice?
[24.2] “At opem ferre amicis non potero.” Quomodo ferre opem non poteris? Non habebunt a te argentum; non cives eos Romanos facies. Quis te docuit haec ex his esse quae in nobis sunt ac non potius aliena? Quis autem dare aliis potest quae ipse non habet? Sed “acquire” tibi dicent amici “ut et nos habeamus.”
[24.3] Ego vero, si ita possum acquirere, ut me ipsum fidum servem, pudicum, magnanimum, et ab his omnibus quae labem inferre philosopho solent mundum atque integrum, ostende mihi, amabo te, et acquiram. Quod si me propria bona relinquere dignum ducitis ut vos quae non satis bona sunt acquiratis, nonne iniusti atque ingrati estis? Quid, quaeso, mavultis? Argentumne an amicum fide pudicitiaque insignem? “Quidni amicum malumus fidum et pudicum? “Ad hoc igitur potius me hortemini, ad hoc mihi opem feratis. Nolite mihi suadere ut ea agam quorum gratia haec ipsa amitti possint.
[24.4] “At patria, quantum ad me” inquis “ attinet, sine ope, sine subsidio erit.” Dic, quaeso rursus, qualem opem, quale subsidium inteiligis. Non porticus abs te habebit, non balneas? Quid ergo? Neque ocreas habebit a fabro ferrario, neque a sutore arma. Satis est si suo quisque officio fungatur. Quod si te fidelem ac pudicum patriae civem praestas, nihil illi prosis? “Certe prosum.” Non igitur inutilis es. “At quem” inquis “in civitate locum tenebo?” Quem poteris, dum fidem pudicitiamque custodias.
[24.5] Quod si, dum prodesse patriae cupis, haec perdas, quomodo iill proderis, factus iam infidus et impudicus?

 

[25.1]   Si quis tibi, vel in convivio vel in salutationibus vel in laudatione vel in aliis huiuscemodi rebus, praeferatur, siquidem illa bona sint, laetari debes talia ilium sibi comparasse; si mala, non dolere quod tu eadem quoque non fueris nactus. Memento haec abs te obtineri non posse, nisi postea quam, sicuti ceteri, ita tu etiam feceris quo illis dignus iudicere.
[25.2]  Nam quo pacto, nisi fores potentum frequentes, eadem quae qui frequentat consequi possis? nisi comiteris, eadem quae obtinet qui comitatur? nisi laudes, eadem quae qui laudat? Iniustus profecto et insatiabilis sis, si non tanti rem emas quanti venditur, sed gratis eam accipere velis.
[25.3] Quanti lactucae venduntur? Obolo, si ita contigerit. Si quis igitur ex soluto prius obolo lactucas capiat, tu vero nec des obolum nec capias, noli ob id putare habere te minus eo qui accepit. Nam, sicuti ille lactucas habet, ita tu habes obolum quem non dedisti.  
[25.4] Idem dico, quantum ad propositum attinet. Non es in con vivium vocatus? Non tantum dedisti quanti ille cenam vendit; vendit quippe laude et adulatione. Da quantum satis est, quantique res illa venditur, si tibi expedit. Quod si et dare aliquid nolis et gratis capere, profecto demens sis atque insatiabilis.
[25.5] At nihil habes amplius quam qui vocatus ad cenam fuit? Certe amplius. Non es adulatus cui minime volebas; non contumelias perpessus quae frequenter ingrediendo fieri solent.

 

 [26] Naturae voluntatem ex his discere licet quibus invicem non differimus, utputa, si vicini tui filius poculum fregerit, continuo in promptu est affirmare hoc eorum esse quae fieri solent. Si quando igitur casus feret ut tuum quoque frangatur, scito talem te esse oportere qualis turn fuisti, cum vicini poculum fractum fuit. Ita transfer te etiam ad maiora. Alicuius filius uxorve diem suum obiit? Nemo est qui non dicat humanum id esse. At suus alicuius filius extrernum vitae diem morte confecit? Mox “O me miserum! O afflictum! O acerbam vitam meam !“ Revocandum profecto, revocandum esset in memoriam quomodo tunc afficimur, cum haec de aliis audimus.

[ 27] deest. [ Perotti:  Quaemadmodum non ideo sagittarii signum figitur, ut non attingatur, sic neque mali natura in mundo fit.”]


 [28] Si quis corpus tuum alterius potestati subiciat, quicumque ille sit profecto aegre feras. Tu vero tuum ipsius animum uniuscuiusque potestati subicere non erubescis, neque te pudet pati ut ad singulorum contumeliam perturbetur et confundatur?


[29.1] In omni opere quaeque antecedunt considera, quaeque consequuntur; ita demum instructus ad id accede. Quod nisi feceris, continget ut principio quidem prompte expediteque progrediaris, nihil eorurn considerans quae sequuntur; postea vero, cum turpe aliquid tibi occurrerit, desistas ab opere prorsusque secedas.
[29.2] Vis in Olympiacis vincere? Ego quoque, per lovem, velim: splendidum namque id est atque honorificum. Sed primo quae praecedunt quaeque sequuntur considera; deinde opus aggredere. Necesse est servare modum: nutriri leviter, abstinere a cibariis delicatis, exerceri hora ad id constituta, in aestu, in frigore, non frigidum bibere, non vinum. In summa, tamquam medico, ita magistro certaminis subicias te oportet; deinde certamen subeas; manum interdum confringas, pedem torqueas, immensum ebibas pulverem, interim verbereris; et secundum haec omnia, nonnumquam superere.
[29.3] His diligenter consideratis, si tibi adhuc certandi animus inerit, in certamen descendes. Nam si ex temporario motu ad haec te contuleris, eveniet tibi quod pueris saepenumero contingit; etenim quemadmodum illi modo palaestra exercentur, modo luctantur, nonnumquam tubam sonant, aliquando cantant, ita tu quoque interim athleta ens, interim luctator, nonnumquam rhetor, aliquando philosophus, toto vero animo nihil, sed tamquam simia quicquid videris imitabere; modo hoc, modo illud tibi placebit. Non enim cum consideratione et cogitatione aliqua, sed levi quadam cupiditate ductus ad rem venisti.
[29.4] Eodem modo, si philosophum viderint, si quem de ipso praedicantem quod gravis sit, quod elegans, quod ut Socrates loquatur (quamquam quis est qui ut Socrates loqui possit?), volunt ipsi quoque philosophari.
[29.5] Homo, considera primo quaenam aut qualis sit ea res quam aggredieris, deinde naturam tuam consule, utrum id tolerare possis. Vis esse luctator aut pantathlus? Aspice brachia tua; aspice lumbos; aspice femora. Aliud enim aliis aptum rebus natura parens largita est.
[29.6] An te censes huiusmodi rebus studentem eodem modo vesci posse, eodem modo potum sumere, eodem modo irasci, eodem modo maerere? Vigilare oportet, laborare, secedere a propriis bonis, a pueris contemni, derideri ab omnibus, universis in rebus minus auctoritatis habere, in honore, in magistratu, in iudicio, in ceteris omnibus.
[29.7] Haec, inquam, omnia considera, et utrum pro his indolentiam, libertatem, quietem malis anirnadverte. Quod ni malis, cave ea aggrediaris, rue instar puerorum modo philosophus, modo publicanus, paulopost rhetor, postremo Caesaris procurator fias. Haec invicem nequaquam conveniunt. Illud oportet, hominem esse te vel bonum vel malum; aut ad interiora te vertas necesse est aut ad exteriora— vel philosophi locum teneas vel  idiotae.


[30] Officia saepenumero respectibus metiuntur. Pater est? Oportet eius curam habeas, ei c{r}edas in omnibus; cum tibi conviciatur, cum te verberat, patienter feras. “At malus pater est.” Quid ergo? An te natura bono patri coniunxit ac non simpliciter patri? Germanus tuus tibi iniuriam facit? Fac tuum ordinem erga illum diligenter serves, nec quid aga<t>{s}, sed qualis tibi secundurn naturam agenti electio futura sit consideres. Nemo te laedet, nisi volueris. Tunc eris laesus cum te laesum putabis. Sic in vicinum, in civem, in ducem, quae sint officia reperies, si te considerandis respectibus insuefeceris.


[31.1] Pietatis erga deos scito illud maxime proprium esse, recte de illis opinari quod sint, quod omnia recte iusteque gubernent, te vero ad id ordinatum esse ut illis pareas, ut omnibus quaecumque fient acquiescas libensque, tamquam ab optima sententia procedant,  sequaris. Hoc  si feceris, neque quereris umquam de diis neque eos veluti neglectus obiurgabis.
[31.2] Hoc vero non aliter fieri potest quam si ab his quae non sunt in nobis bonum malumque removeris, et his quae sunt in nobis adieceris. Quod si quippiam eorum quae non sunt ill nobis bonum malumve putaveris, necessario, cum aut id quod optabas non fueris assecutus aut in id incideris quod devitabas, reprehendes oderisque earum rerum causas.
[31.3] Est enim generi animantium omni a natura tributum ut ea quae nocitura videntur ac eorum causas fugiant atque devitent, ea vero quae utilia sunt causasque eorum appetant et inquirant. Idcirco fieri non potest ut quispiam qui laedi videatur ea re gaudeat qua offenditur, quemadmodum fieri non potest ut ipsa offensione quis gaudeat.  
[31.4] Hinc pater a liberis convicio afficitur cum non elargitur quae pueri censent bona. Hoc Polynici atque Eteocli persuasit ut bonam esse tyrannidem arbitrarentur; ob hoc agricola obiurgat deos, ob hoc nauta, ob hoc negotiator, ob hoc qui liberos quique uxores amittunt. Vbi enim utilitas est, ibi pietas, ibi religio. Quapropter qui ita appetere studet, ita declinare, ut decens est, in eo pietatis quoque studium videtur esse.
[31.5] Libare vero, immolari, et pro ritu patriae primitias offerre, unicuique licet, pure, non lascive, neque cum contemptu neque parce nimis neque praeter vires.


[32.1] Cum te ad oraculum contuleris, memento te quid futurum sit ignorare, sed sciscitatum id ad vatem accedere. At quale Id sit venisti sciens, si philosophus es, Nam si ex his est quae non sunt in nobis, necesse est id nec bonum esse nec malum.
[32.2] Noli igitur appetitum aut declinationem ad vatem veniens afferre; nam si id feceris, trepidus ad eum accedes. Sed confer te ad eum non ignarus quicquid acciderit indifferens fore et, qualecumque id fuerit, nihil ad te attinere. Licebit enim eo recte uti, nemoque id tibi prohibebit. Audax igitur atque intrepidus, tamquam ad consultores, ita ad deos venies. Et cum tibi quippiam consuluenint, memento quos ceperis consultores, quorumque praecepta spreturus sis, nisi fueris persuasus.   
[32.3] Accede ad sciscitanda oracula ut Socrates probabat, id est de his rebus quarum consideratio omnis ad eventum refertur, neque ratione aut arte aliqua colligi potest ut quod propositum est comprehendatur. At cum pro amico seu patria subeunda pericula erunt, noli vatem consulere an subeunda sint. Quamlibet enim tibi praedixerit tristia fuisse sacrificia, quod mortem vel vulnera vel exsilium portenderint, nihilo tamen segnius amico et patriae opitulandum, et maxima quaeque pro iis  subeunda pericula, ratio admonebit, Quocirca imprimis maximi illius vatis Apollinis Pythii animadvertenda sententia est, qui quendam ex templo eiecit, quod amico dum occideretur adesse noluerat.


[33.1] Coristitue tibi characterem et figuram aliquam quam assidue serves, et cum tecum eris et cum inter ceteros versabere.
[33.2] Silentium frequens sit, vel tantum necessaria dicantur et haec quam brevissime. Raro et tempore ad id hortante ad dicendum accedes, non de rebus vulgaribus, non de concertationibus neque de equorurn cursu neque de athletis neque de conviviis—quae ubique sparsim profunduntur ab omnibus—sed imprimis neque de hominibus detrahendo cuipiam, aut e contrario laudando aut comparando.
[33.3]  Sed, si possis, non modo tuos, verum etiam eorum cum quibus conversaris, sermones transfer ad decorum; quod si  te inter alienos comperias, tace.
[33.4] Risus non magnus, non frequens neque effrenatus sit.
[33.5] lusiurandum, si fieri possit, prorsus evita; sin minus, vel pro viribus.
[33.6] Convivia exteriora atque vulgaria fuge. Quod si ad id te interim tempus aliquod impellat, cave ne te vulgaribus immisceas. Neque te lateat pollutum hominem eum quoque qui secum versatur, etiam si purus sit, necessario labefactare.
[33.7] Quae circa corpus sunt in tenuem dumtaxat usum sumas oportet: cibaria, potum, vestes, domum, ministros. Quae vero ad fastum attinent vel ad delicias, protinus circumscribe.
[33.8] A venereis antequam uxorem duxeris quantum vires tuae patiuntur abstine. Cum vero ad id te necessitas urgeat, his dumtaxat utere quae legibus concessae sunt. Neque tamen molestus esse illis utentibus debes, neque eos reprehendere, neque te quod illis minime utaris ostentare.
[33.9] Si quis tibi significaverit detrahere ilium tibi, noli videri defendere innocentiam tuam iniusteque ilium tibi calumniatum ostendere, sed ad hunc modum responde: “Ignorabat ille profecto cetera vitia mea; non enim haec dumtaxat rettulisset.”
[33.10] In theatra memento tibi non esse saepius eundum. Quod si quando id requirat tempus, cave ne videaris alteri studere quam tibi, hoc est, ut velis ea solummodo fieri quae fiunt, eum tantummodo vincere qui victor fuit; hoc modo nihil erit quod te impediat. A clamore et a plausu et nimia assensione omnino abstine. Posteaquam inde redieris, noli multa quae ex his videris repetere, et ea praesertim quae ad tui emendationem non faciunt. Nam si aliter feceris, admiratus fuisse spectaculum videbere.
[33.11] Ad audiendum aliquem neque frustra neque facile accedes. At cum accesseris, honestatem atque constantiam serva, et nemini eris molestus.
[33.12] Dum quempiam, ex his praesertim qui erunt in aliqua dignitate constituti, convenire te oportebit, quid Socrates hoc loco, quid Zeno fecisset cogitabis, et quam decore in hoc casu habere te possis invenies.
[33.13] Aedes alicuius potentis frequentanti tibi cogita accidere posse ut illum non offendas domi, ut excludaris, ut fores in te cum impetu quatiantur, ut contemnaris. Quod si cum his eundum tibi iudicaveris, cum veneris quicquid accident patienter ferto, neque umquam tecum dicito: “Non eram hac re dignus.” Vulgare namque id est et ad exteriora pertinens.
[33.14] Inter confabulandum absit frequens et immoderata tuorum operum laborumque memoria; neque enim, ut tibi grata est tuorum periculorum commemoratio, ita ceteris tuorum casuum narratio iucunda.
[33.15] Absit protinus nimia movendi risus frequentia. Est enim res fere vulgaris, et nescio quo modo ducit ad vilitatem, et haec una venerationem, quam tibi hi cum quibus conversaris habent, potest auferre.
[33.16]  Est etiam periculum ad verborum turpitudinem pervenire; quod si quando ita casus tulerit ut id facere necesse sit, erit is qui modum excessit increpandus. Quod nisi facere potueris, silentio saltem et rubore et oris tristitia declarandum erit graviter te et iniquo animo ferre eiusmodi sermones.


[34] Cum de aliqua voluptate opinionem conceperis, quemadmodum in ceteris rebus diligenter te custodi ne illã arripiaris, sed exspectet te res ipsa et tu aliquantisper te ipsum differ. Deinde utrumque tempus considera, et illud in quo voluptate frueris, et illud cuius post patratum opus te pigebit, cum te tu ipse obiurgabis. Hoc tibi pone ante oculos, ut abstinens laetere et tu te ipsum laudes. Quod si commodum esse censueris opus aggredi, cave ne te prorsus delectatio, voluptas, illecebrae vincant; sed quanto satius quantoque laudabilius fuisset, conscium esse te tantae victoriae, considera.


[35] Cum quippiam quod tibi esse faciundum videtur aggrederis, numquam cavere debes ne id agere te palam omnes intelligant, etiam si vulgus secus opinaturum sit. Nam sive non recte facis, ipsum opus fugienidum est; sive recte, quid eos vereris qui te non recte increpaturi sunt?


[36] Quemadmodum cum dicimus “dies est” et “nox est,” haec propositio ut disiunctiva quidem magnam habet dignitatem, ut condicionalis vero omni prorsus dignitate caret, ita si quis interdum maiorem sibi partem sumpserit, quantum ad corpus quidem attinet dignitatem habet, quantum vero ad communitatem quam observare in convivio decet omnis prorsus dignitatis est expers. Cum igitur inter alios esse te oportebit, memento non solum tibi necessitatem corporis tui animadvertendam, verum etiam dignitatem quam observare inter convivantes decet.


[37] Si praeter vires tuas personam aliquam subieris, eveniet tibi ut et in ea turpiter te geras, et quam subire optime potuisses omittas.


[38] Inter deambulandum quemadmodum caves ne in clavum incidas, ne pedem contorqueas, ita cavere debes ne tuo intellectui obsis. Id si omnibus in rebus observaveris, securius unumquodque perficies.


[39] Mensura possessionum corpus est, quemadmodum pes calcei. Itaque si in hoc steteris, mensuram servabis; si excesseris, necesse erit te tamquam ad praecipitium ferri. Sicuti in calceo, si mensuram pedis excedas, auratus calceus fiet, deinde porphyreus, deinde alterius generis. Nam quod semel modum excessit, eius nullus terminus est.


[40] Mulieres, cum primum quartumdecimum aetatis annum attigerint, dominae a viris appellantur, cumque nihil esse in se intelligant praeterquam quod dormire cum viris possunt, incipiunt se ornare, spesque omnes in eo suas collocant. Quapropter curandum est efficiendumque ut intelligant non alterius rei gratia honorari  se quam quod honestate pudicitiaque decorae sint.


[41] Mali ingenii argumentum est in us versari diutius quae circa corpus sunt, nimis exerceri, nimis esse, nimis potare, nimis beneficio ventris uti, nimis coitu. Haec dim ita facienda sunt, quasi de industria non fiant. Menti  vero omnis nostra cura, omne studium adhibendum est.


[42] Si quis tibi male vel  faciat vel dicat, scito illum putare id se ex officio facere vel dicere. Fieri itaque non potest ut ille quod tibi videtur faciat, sed id faciat quod ipse faciundum censet. Quapropter si eius iudicium falsum est, ipse laeditur, siquidem ipse est qui fallitur. Nam si quis est qui veram condicionalem falsam existimet, non Iaeditur quidem condicionalis, verum ipse qui fallitur. His igitur innixus, mitius te atque humanius geres adversus eum qui te convicio afficit; dices enim in singulis: “Ita illi videtur; ita ille iudicat.”


[43] Res omnes duas rationes habent, tolerabilem alteram, alteram intolerabilem. Si germanus tuus tibi iniuriam facit, noli id advertere quod tibi iniuriam facit—haec est enim pars intolerabilis; sed illud potius attende quod frater est, quod sodalis, et hac ratione fiet id tolerabile.


[44] Huiusmodi sermones non recte concludunt: “Ego te ditior sum; melior igitur te sum. Ego te litteratior; ego igitur melior.” Illa sunt quae potius concludere videntur: “Ego sum te ditior; mea igitur possessio quam tua melior est. Ego te litteratior; mea igitur oratio melior.” Tu vero nec possessio nec oratio es.


[45] Lavat se quispiam quam celerrime; noli dicere hune male lavari. Bibit alius multum vini; noli affirmare eum male bibere, etsi affirmare possis multum. Nam antequam illius consilium scias, qui scire potes an id male faciat? Eveniet profecto tibi ita facienti ut alias quidem opiniones animo concipias, aliis assentiaris.


[46.1] Nusquam te philosophum voca, neque saepe inter vulgares de philosophiae praeceptis loquere, sed exerce potius quod praecepta continent. In convivio noli quo pacto comedendum sit disserere, sed ut decens est comede, Illud continue habe in memoria atque pectore, hunc in modum amovisse a se Socratem omnem ostentationem. Itabant ad eum multi qui fieri ab eo philosophi cupiebant; hic illos abigebat, contemnebatur hoc modo, et patienter ferebat.
[46.2]  Quapropter si coram vulgaribus de aliquo phiiosophiae praecepto sermo oriatur, frequenter tace: est enim non parvum periculum statim evomere quod non digessisti. Cum quispiam tibi obiecerit nihil scire te tuque non aegre tuleris, tunc intelligas aliquid te coepisse proficere. In summa, sicuti oves non herbas pastoribus ferunt nec quantum ederint ostendunt, sed pastum interius digerentes extra lac lanamque producunt, ita tu quoque noli ostendere vulgaribus praecepta philosophiae quae didicisti, sed ex iis, cum ea recte digesseris, opera.


[47] Cum paucis contentum esse corpus tuum assuefeceris, ea re gloriari non debes. Si aquam bibis, noli opportunitatem quaerere qua bibere te aquam dicas. Si interim perferendis laboribus assuefacere te volueris, fac tibi ipsi, non ceteris, videri studeas. Cum valde sities, aqua frigida buccam perluas, deinde exspuas, et id nemini dicas.


[48.1] Vulgarium status atque conditio numquam a se ipso vel commodum aliquod exspectat vel incommodum, sed ab exterioribus. Philosophi vero status atque conditio omne commodum, omne incommodum a se ipso exspectat.
[48.2] Proficientis argumentum est cum neminem increpat, neminern laudat, neminem accusat, nemini detrahit, nihil de se loquitur quasi esset aliquid aut aliquid sciret. Cum  impedimenti quicquam habuerit, se ipsum cuipat; si quis eum laudet, deridet laudantem ipse apud se ipsum; si quis ei detrahat, non defendit se, non innocentiam suam tuetur. Ambulat ut aegroti solent, veritus ne quid moveat ex iis quae constituta sunt antequam recte firmentur et tamquam radices faciant. [48.3] Appetitum omnem a se removit, declinationem ad ea transtulit quae, cum sint in nobis, praeter naturam sunt. Remissa appetitione ad omnia utitur. Si stolidus aut rerum ignarus videatur, nihili pendit, et, ut semel finiam, tamquam ab inimico atque insidiatore, a se ipso cavet.


[49] Cum quispiam idcirco gloriatur, quod intelligere Chrysippi libros eosque exponere valeat, fac ita apud te dicas: “Nisi Chrysippus subobscurius scriptitasset, nihil haberet hic noster quo gloriaretur.” Ego vero quid volo? Nosse naturam et hanc sequi. Quaero igitur quis est qui naturam exponat. Si mihi respondeatur “Chrysippus,” ad eum profecto me conferam. At non intelligo quae apud illum scripta sunt. Quaero huius expositorem. Hactenus nihil grande, nihil splendidum feci; cum expositorem compertum habuero, supererit ut praeceptis utar: hoc vel unum dumtaxat grande est. Quod si tantummodo expositorem fuero admiratus, quid aliud utilitatis carpsi, nisi quod pro philosopho grammaticus factus sum—praeter quam quod pro Homero Chrysippum expono? Cum itaque a me quispiam petat ut Chrysippum legam, pudet me profecto imbecillitatis meae, quod similia ac respondentia verbis opera ostendere nequeam.


[50] Quaecumque tibi proponuntur, in iis, tamquam intra certas leges, maneas oportet, velut impius futurus si quippiam eorum transgressus fueris. Quicquid de te alius dicat contemne: id namque non est tuum.


[51.1] In quod tandem tempus differs ut optimis te ac praestantissimis moribus instruas, nullisque in rebus rectam rationem transcendas? Iam decreta philosophiae quae tibi necessaria erant accepisti. Quem demum praeceptorem exspectas? Quid tui emendationem differs? Infantiae annos excessisti; iam adultus es. Si nunc contempseris ac rem in longum protraxeris, et diem ex die terminaveris posteaquam tui curam suscipere voles, nihil certe proficies, sed vulgaris prorsus vivens mortuusque habeberis.
[51.2]  Iamiam igitur dare operam debes ut bene perfecteque vivas. Quicquid optimum videbitur, sit tibi lex firma stabilisque. Si quid autem laboriosum vel delectabile vel honorificum vel e contrario ignominiosum offeretur, memento adesse iam certamen, adesse quibus te exerceas Olympia, non esse amplius differendum.
[51.3]  Sic Socrates ad summum pervenit, omnibus in rebus exercitus ac nulli alii rei adhaerens quam rationi. Tu vero, etsi nondum Socrates sis, ita tamen vivere debes quasi velis esse Socrates.


[52.1] Primus maximeque necessarius in philosophia locus est dogmatum usus, utputa non esse mentiendum.  Secundus, demonstratio, id est qua probandum sit mentiendum non esse. Tertius, qui de demonstratione disserit, utputa qua ratione hanc esse demonstrationem intelligamus, quid consequentia sit, quid oppositio, quid verum, quid falsum.
[52.2] Quamobrem tertius quidem locus propter secundum necessarius est; secundus vero, propter primum; maxime autem necessarius et ubi quiescere decet primus est. Verum enimvero nos e contrario facimus, nam tertio loco penitus immoramur nostrumque omne studium dumtaxat in eo consumimus; primum vero contemnimus. Idcirco nobis accidit ut mentiamur quidem, at quomodo demonstrandum sit non esse mentiendum in promptu habeamus.


[53.1] Omnibus in rebus haee habenda sunt in promptu: “Eia, duc me, O Iuppiter, et vos, Fata, ad locum quem mihi statuistis. Sequar equidem impiger. Nam si depravatus sequi nolim, nihilominus sequar.”
[53.2] “Quicumque vero necessitati libens cedit eique nulla ex parte repugnat, is merito a nobis et sapiens et rerum divinarum peritissimus iudicatur.”
[53.3] “Sed, O Criton, si haec diis placent, ita fiat.”
[53.4] “Me vero Anytus et Melitus interficere quidem possunt, nocere vero mihi mimme possunt.”


FINIT

Text from Niccolo Perotti's Version of The Enchiridion of Epictetus. edited, with an introduction and a list of Perotti's writings, by Revilo Pendelton Oliver. University of Illinois Press, Urbana, 1954.